C. Saturius Placidus (Yuening Rao)

Scrinium otiosarum chartarum.

  • Locus In Enneade IV qui mihi placet, latinus factus

    Plotini Enneas IV, 3.18:
    Ratiocinatione tum utitur anima, cum nondum in corpus uenerit? tum, cum rursus excesserit ex eo? Penes corpus autem nascitur ratiocinatio in difficultatibus ipsa anima iam curis referta atque confecta. Nam id, ratiocinatione opus esse, sic degenerat ab intellectu qui sibi prorsus sufficit, quemadmodum etiam in artibus ratiocinatio artifici cadit cui et difficultas; cumque nihil exsistat molestiae, ars et dominatur et operatur ipsa.

    Πότερα δὲ λογισμῷ ψυχὴ χρῆται πρὶν ἐλθεῖν καὶ πάλιν αὖ ἐξελθοῦσα; ἢ ἐνταῦθα ὁ λογισμὸς ἐγγίγνεται ἐν ἀπόρῳ ἤδη οὔσης καὶ φροντίδος πληρουμένης καὶ μᾶλλον ἀσθενούσης: ἐλάττωσις γὰρ νοῦ εἰς αὐτάρκειαν τὸ λογισμοῦ δεῖσθαι, ὥσπερ καὶ ἐν ταῖς τέχναις ὁ λογισμὸς ἀποροῦσι τοῖς τεχνίταις, ὅταν δὲ μὴ χαλεπὸν ᾖ, κρατεῖ καὶ ἐργάζεται ἡ τέχνη.

  • quidam uersus sinici, sec. iv-v

    Hi quos Tao Yuanming (Sec. IV-V) panxit praeclari uersus ex Sinico sermone in Latinum a me uersi sunt:

    Defuge quae noceant animae freta turbida mentis:
    quae fieri, quonamque uelint deducere, Parcis
    stamina da curare; metu iam corde remoto,
    laetitia ablata, te ducant omnia fluxa.  
    Tempus cuique ratum est pereundi: quid iuuat angi?

    *freta turbida mentis. Hoc uolo intellegi omnes motus animi et cogitationes, quae modum rationis excedant eiusque moderamen euadant uel uiolentia uel multitudine. Itaque quae plano uocabulo a Tao Yuanming posita est sententia, eam aduenticio quodam figmento Latine exprompsi (haud aliter stamina Parcarum uolo fatum uel fortunam significare). Leander namque apud Nasonem sic canit animo multum perturbato desiderio Heronis: cumque mea fiunt turbida mente freta (Heroides xviii. 172). Et Apuleius Platonicus in libro de deo Socratis, ficta quorundam poetarum comprobans, dicit daemones omnem humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare; quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant (De deo Socratis xii). Illud salum mentis eius etiam in Augustini libris de ciuitate dei legere potes ubi quaestio proposita est de natura daemonum sententiaeque conferuntur Platonicorum cum Christiana religione.        

    甚念傷吾生,正宜委運去。 
    縱浪大化中,不喜亦不懼。
    應盡便須盡,無復獨多慮。

  • Ad Maximianum discipulum

    En tibi lingua datur uitiis intacta Latina:
        cui tu ne noceas, Maximiane, uide.
    Ut sine consilio qui scalpit marmora perdit,
       uoces maiorum sic sine lege iacis.
    Sin cineres surdos censes nil ferre moleste,
        doctoris grauior ne cadat ira caue.

  • Deteriora in melioribus

    In libro Ciceronis tertio de natura deorum, C. Cotta, cum Stoicorum rationem refellit qua Q. Lucilius Balbus usus est ad efficiendum mundum esse deum, quaerit ex eo quid dicat “melius”. Hoc loco duo exsistunt in melioribus codicibus, quod raro accidit, menda librariorum non magno inter se distantia interuallo, quae editores corrigere solebant supponendo ea quae sunt in deterioribus reperta. Ergo,         

    Quidnam significet “melius” cum Cotta requirit,
        in meliore libro deteriora legis.

    Alterum ex his mandis Nicolaus Madvigius in eo libro, qui sua commentaria in Ciceronis de finibus libros continet, perstringit cum multa disserit cur “nec…quidem” improbandum sit.

  • Boris Johnson rationem adfert cur “AI” dixerit aliter ac uulgus consueuit

    Alpha et iota cano, sic intercedat hiatus:
    numquam desistam mihi consul Homericus esse.

    Boris Johnson de AI loquitur: https://www.youtube.com/shorts/JAVMEs5CG1Y

    Idem uersus Homeri memoriter recitat: https://www.youtube.com/watch?v=VzJQ0TcBmqU

  • Ad Marcum

    qui se plus currendo exercet quam ut corpusculum ferre possit.

    Huc illuc curris, Phidippidis aemule Marce.
        Ille decus peperit, postmodo claudus eris.

  • Ad Felicem

    Quidquid uis id habes, Felix, et Forte iuuante
        et patriis opibus; te meruisse putas.
    Magnam uirtutem iactanti uerbera, Felix,
        si tibi forte dabo, multa mereris item.

  • Satura

    quam ex tempore dictam in quandam puellam accepi, expurgata et in Latinum versa

    Rursus, Phylli, “uiros ego nullos” inquis “amabo”,
        ut uideare uiros semper amare tuos.
    Cui moderata gula est nec carnis sueta sapori
        numquam sic queritur: “me male taedet apri”.

  • Ad bibliopolam auarum

    qui libros nimis paruo emit.

    “Permutare libros uis?” ais mihi, bibliopola;
        “uendere” dicebas, iam pudor ora uetat.
    Tot tantasque tibi chartas donare libenter
        ut possem ueni; sola uiatica des.

  • Ad libellum minutis litteris

    Quid iuuat in palma ueteres remanere, libelle,
        ingenio quorum pupula claudit iter?