En tibi lingua datur uitiis intacta Latina:
cui tu ne noceas, Maximiane, uide.
Ut sine consilio qui scalpit marmora perdit,
uoces maiorum sic sine lege iacis.
Sin cineres surdos censes nil ferre moleste,
doctoris grauior ne cadat ira caue.
-
Ad Maximianum discipulum
-
Deteriora in melioribus
In libro Ciceronis tertio de natura deorum, C. Cotta, cum Stoicorum rationem refellit qua Q. Lucilius Balbus usus est ad efficiendum mundum esse deum, quaerit ex eo quid dicat “melius”. Hoc loco duo exsistunt in melioribus codicibus, quod raro accidit, menda librariorum non magno inter se distantia interuallo, quae editores corrigere solebant supponendo ea quae sunt in deterioribus reperta. Ergo,
Quidnam significet “melius” cum Cotta requirit,
in meliore libro deteriora legis.Alterum ex his mandis Nicolaus Madvigius in eo libro, qui sua commentaria in Ciceronis de finibus libros continet, perstringit cum multa disserit cur “nec…quidem” improbandum sit.
-
Boris Johnson rationem adfert cur “AI” dixerit aliter ac uulgus consueuit
Alpha et iota cano, sic intercedat hiatus:
numquam desistam mihi consul Homericus esse.Boris Johnson de AI loquitur: https://www.youtube.com/shorts/JAVMEs5CG1Y
Idem uersus Homeri memoriter recitat: https://www.youtube.com/watch?v=VzJQ0TcBmqU
-
Ad Marcum
qui se plus currendo exercet quam ut corpusculum ferre possit.
Huc illuc curris, Phidippidis aemule Marce.
Ille decus peperit, postmodo claudus eris. -
Ad Felicem
Quidquid uis id habes, Felix, et Forte iuuante
et patriis opibus; te meruisse putas.
Magnam uirtutem iactanti uerbera, Felix,
si tibi forte dabo, multa mereris item. -
Satura
quam ex tempore dictam in quandam puellam accepi, expurgata et in Latinum versa
Rursus, Phylli, “uiros ego nullos” inquis “amabo”,
ut uideare uiros semper amare tuos.
Cui moderata gula est nec carnis sueta sapori
numquam sic queritur: “me male taedet apri”. -
Ad bibliopolam auarum
qui libros nimis paruo emit.
“Permutare libros uis?” ais mihi, bibliopola;
“uendere” dicebas, iam pudor ora uetat.
Tot tantasque tibi chartas donare libenter
ut possem ueni; sola uiatica des. -
Ad libellum minutis litteris
Quid iuuat in palma ueteres remanere, libelle,
ingenio quorum pupula claudit iter? -
de mure, qui Platonis Politian corrosit apud Ciceronem
Cicero in secundo libro de divinatione, quem non multo post necem Caesaris pauloque ante suae finem uitae edidit, haruspicum de portentis praecepta per iocum, ut mihi uidetur, redarguens “nam si ista” inquit “sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de uoluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.”
Mus inhians epulis cenabat scripta Platonis:
nulla putas, Cicero, damna subinde fore.
Paucos post annos subito res publica nulla,
unde quod hic profers omne iacere patet.
